

Epistola I ad Corinthos*
Caput 12: Versus 28
Et quosdam quidem.Determinat hic de donis Dei, quae altiora, et quae sint inferiora. De his enim putabant Corinthii, quod minus esset majus, et quod majus esset minus.Primum.Dignitate et temporeapostolosvice Christi praedicantes et omnium judices.Secundo prophetas.Id est mysteria Scripturarum vel futura revelantes.Tertio doctores.Praecepta vivendi dantes, vel qui pueros litteris imbuunt.Genera linguarum.[CHRYS.]Ecce donum Dei est, multas scire linguas. Et nota quod ultimum ponit illud, quod illi primum ponebant.